Da li bi neko mogao da mi pomogne oko prevoda ovog teksta,odnosno da prevede:
Orpheus Thrax fuit vates omnium celeberrimus, qui suo cantu non solum homines delectabat,sed etiam bestias feras deleniebat.Eurydicen nympham uxorem ducturus omnia ad nuptias paravit.Sed fax,quam amici ardentem ante novam nuptam praelaturi erant,non potuit inflammari,quod omnibus malum omen visum est.Exitus fuit omnie gravior:Eurydice cum aliis nymphis per prata ambulans eodem die occidit dente serpentis in talum recepto.Postquam eam multis cum lacrimis deflevit,Orpheus ad Taenaria porta profectus est et hinc in Tartara descendit;ibi reginam inferi mundi,Persephonen Plutonemque,deum mortuorum,aditurus fuit et Eurydicen a morte revocaturus.
Multa ibi monstra vidit,in primis canem tricipitem Cerberum,multas umbras mortalium,multos etiam mortuos,qui ob sua crimina atrociter puniti erant:Tantalus frustra aquam captabat,Sisyphus saxo cruciebatur,Danaides ex urnis,quae fundo carebant,perpetuo aquam effundebant...
|